Encontrados 95 resultados para: Audivi
Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)
Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. (Actus Apostolorum 7, 34)
Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: (Actus Apostolorum 9, 13)
Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca. (Actus Apostolorum 11, 7)
et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? (Actus Apostolorum 22, 7)
Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 26, 14)
fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ, (Apocalypsis Ioannis 1, 10)
Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc. (Apocalypsis Ioannis 4, 1)
Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, (Apocalypsis Ioannis 5, 11)