Encontrados 481 resultados para: Bel

  • Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. (Liber Numeri 33, 49)

  • Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. (Liber Deuteronomii 3, 1)

  • sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi. (Liber Deuteronomii 9, 24)

  • Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis: (Liber Deuteronomii 13, 13)

  • Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. (Liber Deuteronomii 20, 5)

  • Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. (Liber Deuteronomii 20, 7)

  • Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam. (Liber Deuteronomii 20, 12)

  • Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. (Liber Deuteronomii 20, 19)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina