Encontrados 48 resultados para: Bonam

  • Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, (Liber Ieremiae 2, 33)

  • Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. (Prophetia Ezechielis 24, 4)

  • Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)

  • Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)

  • Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)

  • Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. (Evangelium secundum Marcum 4, 8)

  • Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. (Evangelium secundum Marcum 4, 20)

  • Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. (Evangelium secundum Lucam 6, 38)

  • Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Lucam 8, 8)

  • Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)

  • Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? (Epistula ad Romanos 11, 24)

  • audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. (Epistula II ad Corinthios 5, 8)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina