Encontrados 65 resultados para: Bonus
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. (Liber Proverbiorum 14, 14)
Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. (Liber Ecclesiastes 9, 2)
timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)
Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. (Liber Sapientiae 8, 20)
O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! (Liber Sapientiae 12, 1)
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 14, 5)
Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. (Liber Ecclesiasticus 29, 19)
vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)
Teth. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. (Lamentationes 3, 25)
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 89)