Encontrados 236 resultados para: Cepit
Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. (Liber I Maccabaeorum 5, 36)
Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco: (Liber I Maccabaeorum 5, 49)
Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam. (Liber I Maccabaeorum 5, 58)
Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum: et cœpit destruere. (Liber I Maccabaeorum 9, 54)
et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium. (Liber I Maccabaeorum 11, 66)
Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. (Liber I Maccabaeorum 12, 43)
His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos: et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. (Liber II Maccabaeorum 5, 11)
Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit. (Liber II Maccabaeorum 5, 25)
Quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris qui erant cum ipso: et invocato justo judice Deo, (Liber II Maccabaeorum 12, 5)