Encontrados 18 resultados para: Cinerem

  • Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : (Liber Exodus 9, 10)

  • Quæ aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans. (Liber II Samuelis 13, 19)

  • Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. (Liber II Regum 23, 12)

  • Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum. (Liber Iudith 7, 4)

  • Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: (Liber Iudith 9, 1)

  • Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, (Liber Esther 4, 1)

  • Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. (Liber Iob 34, 15)

  • quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 101, 10)

  • Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit. (Liber Psalmorum 147, 5)

  • Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua: (Liber I Maccabaeorum 3, 47)

  • Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, (Liber I Maccabaeorum 4, 39)

  • Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. (Liber II Maccabaeorum 4, 41)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina