Encontrados 32 resultados para: Circumdederunt

  • Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)

  • de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ; (Liber Ecclesiasticus 51, 5)

  • Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. (Liber Ecclesiasticus 51, 10)

  • Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ: coram facie mea factæ sunt. (Prophetia Osee 7, 2)

  • Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. (Prophetia Ionae 2, 6)

  • et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 28)

  • Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)

  • Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina