Encontrados 119 resultados para: Civitas

  • Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis obligata est. (Liber Esther 9, 28)

  • Omnis autem provincia et civitas quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiæ. (Liber Esther 16, 24)

  • Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni. (Liber Psalmorum 47, 3)

  • Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! (Liber Psalmorum 86, 3)

  • Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. (Liber Psalmorum 121, 3)

  • Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. (Liber I Maccabaeorum 5, 46)

  • et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus: (Liber I Maccabaeorum 5, 50)

  • Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, (Liber II Maccabaeorum 3, 1)

  • Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. (Liber Proverbiorum 11, 10)

  • Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. (Liber Proverbiorum 11, 11)

  • Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. (Liber Proverbiorum 18, 19)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina