Encontrados 213 resultados para: Civitates

  • Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)

  • Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei: (Liber I Maccabaeorum 15, 28)

  • Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ: (Liber I Maccabaeorum 15, 30)

  • Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)

  • Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. (Liber I Maccabaeorum 16, 18)

  • Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent: (Liber II Maccabaeorum 6, 8)

  • statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura. (Liber II Maccabaeorum 8, 11)

  • Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 3)

  • Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit. (Liber Ecclesiasticus 28, 17)

  • Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! (Liber Ecclesiasticus 46, 3)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina