Encontrados 20 resultados para: Cogitaverunt

  • Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. (Liber Sapientiae 2, 21)

  • Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)

  • Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. (Liber Ieremiae 11, 19)

  • Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)

  • Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. (Prophetia Osee 7, 15)

  • Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. (Evangelium secundum Lucam 20, 14)

  • Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 53)

  • Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: (Evangelium secundum Ioannem 12, 10)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina