Encontrados 13 resultados para: Converte

  • Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. (Liber II Paralipomenon 18, 33)

  • Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. (Liber Nehemiae 4, 4)

  • Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium. (Liber Esther 13, 17)

  • Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde. (Liber Esther 14, 11)

  • Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 79, 4)

  • Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 79, 8)

  • Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 79, 20)

  • Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. (Liber Psalmorum 84, 5)

  • Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. (Liber Psalmorum 125, 4)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. (Liber Ieremiae 6, 9)

  • Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. (Liber Ieremiae 31, 18)

  • Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio. (Lamentationes 5, 21)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina