Encontrados 321 resultados para: Corde

  • et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)

  • Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. (Liber Isaiae 44, 18)

  • Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. (Liber Isaiae 46, 12)

  • Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. (Liber Isaiae 47, 8)

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera. (Liber Isaiae 47, 10)

  • Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola ; et isti ubi erant? (Liber Isaiae 49, 21)

  • Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis: (Liber Isaiae 51, 7)

  • Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. (Liber Isaiae 57, 1)

  • Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. (Liber Isaiae 57, 11)

  • Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)

  • Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ; (Liber Isaiae 61, 1)

  • Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meæ venit. (Liber Isaiae 63, 4)


“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina