Encontrados 391 resultados para: Dedit

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. (Prophetia Danielis 7, 22)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. (Prophetia Danielis 14, 26)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. (Prophetia Ioel 2, 23)

  • Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)

  • Viderunt te, et doluerunt montes ; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam ; altitudo manus suas levavit. (Prophetia Habacuc 3, 10)

  • Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)

  • Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)

  • Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)

  • Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina