Encontrados 44 resultados para: Dextris
Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. (Prophetia Zachariae 4, 3)
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 44)
et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 33)
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 38)
Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. (Evangelium secundum Marcum 14, 62)
Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. (Evangelium secundum Marcum 15, 27)
Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 5)
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 11)