Encontrados 132 resultados para: Dices
Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. (Prophetia Ezechielis 37, 12)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. (Prophetia Ezechielis 37, 21)
Et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. (Prophetia Ezechielis 38, 3)
et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro ; vectes et portæ non sunt eis: (Prophetia Ezechielis 38, 11)
Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies? (Prophetia Ezechielis 38, 14)
Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. (Prophetia Ezechielis 39, 1)
Et dices ad exasperantem me domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël: (Prophetia Ezechielis 44, 6)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 1, 3)
Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)
Mandata nosti: non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)
Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. (Epistula ad Romanos 11, 19)
Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)