Encontrados 57 resultados para: Disciplinam

  • Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. (Liber Proverbiorum 19, 25)

  • Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. (Liber Proverbiorum 23, 13)

  • Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. (Liber Proverbiorum 24, 32)

  • Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)

  • Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 12)

  • Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 27)

  • Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 10)

  • Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. (Liber Sapientiae 12, 22)

  • Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)

  • Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: (Liber Ecclesiasticus 16, 24)

  • et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina