Encontrados 57 resultados para: Dixeruntque

  • Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. (Liber Iudicum 8, 1)

  • Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent. (Liber Iudicum 8, 21)

  • Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian. (Liber Iudicum 8, 22)

  • Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. (Liber Iudicum 9, 8)

  • Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. (Liber Iudicum 9, 10)

  • Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. (Liber Iudicum 9, 14)

  • Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. (Liber Iudicum 10, 15)

  • Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad. (Liber Iudicum 10, 18)

  • dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 6)

  • Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. (Liber Iudicum 11, 8)

  • Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. (Liber Iudicum 15, 6)

  • Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quæ in nos operatus est. (Liber Iudicum 15, 10)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina