Encontrados 196 resultados para: Dixi
Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)
Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? (Liber Numeri 23, 26)
Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: (Liber Numeri 24, 12)
dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis: (Liber Deuteronomii 1, 20)
Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos: (Liber Deuteronomii 1, 29)
et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti. (Liber Deuteronomii 9, 26)
Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. (Liber Deuteronomii 32, 26)
Et dixi: Ego Dominus Deus vester: ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam. (Liber Iudicum 6, 10)
Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. (Liber I Samuelis 3, 13)
dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. (Liber I Samuelis 13, 12)
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 11)
Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi ? (Liber I Regum 2, 42)