Encontrados 17 resultados para: Elevatum

  • Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29, 26)

  • Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)

  • Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 32, 25)

  • Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, (Liber Iudith 1, 7)

  • Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: (Liber Psalmorum 36, 35)

  • Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor ejus: (Liber I Maccabaeorum 1, 4)

  • In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. (Liber Isaiae 6, 1)

  • Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. (Liber Isaiae 18, 3)

  • Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: (Liber Isaiae 30, 25)

  • Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. (Liber Ieremiae 51, 9)

  • Fili hominis, dic principi Tyri: Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei: (Prophetia Ezechielis 28, 2)

  • in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo: (Prophetia Ezechielis 28, 5)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina