Encontrados 19 resultados para: Ephod

  • Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (Liber I Samuelis 22, 18)

  • Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat. (Liber I Samuelis 23, 6)

  • Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. (Liber I Samuelis 23, 9)

  • Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David. (Liber I Samuelis 30, 7)

  • et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. (Liber II Samuelis 6, 14)

  • Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo. (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina