Encontrados 350 resultados para: Ephraim tribus

  • Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: (Liber Iosue 4, 12)

  • Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. (Liber Iosue 7, 14)

  • Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda. (Liber Iosue 7, 16)

  • Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)

  • Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: (Liber Iosue 14, 1)

  • sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. (Liber Iosue 14, 4)

  • Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. (Liber Iosue 15, 20)

  • possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. (Liber Iosue 16, 4)

  • Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Bethoron superiorem. (Liber Iosue 16, 5)

  • De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. (Liber Iosue 16, 8)

  • Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. (Liber Iosue 16, 9)

  • Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. (Liber Iosue 16, 10)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina