Encontrados 6596 resultados para: Eum

  • et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, (Liber Genesis 21, 4)

  • Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. (Liber Genesis 21, 18)

  • Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)

  • Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. (Liber Genesis 21, 23)

  • Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. (Liber Genesis 21, 25)

  • At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. (Liber Genesis 21, 30)

  • Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 1)

  • Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. (Liber Genesis 22, 2)

  • Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. (Liber Genesis 22, 9)

  • Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. (Liber Genesis 22, 12)

  • Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. (Liber Genesis 23, 4)

  • dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: (Liber Genesis 23, 8)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina