Encontrados 205 resultados para: Exercitus Israelis tubis
Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)
Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis: (Liber I Maccabaeorum 9, 12)
Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)
Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. (Liber I Maccabaeorum 10, 49)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)
Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)