Encontrados 228 resultados para: Faciam

  • Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)

  • Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos: faciam enim vobis mala. (Liber Iudicum 15, 3)

  • Quæ respondit: Quidquid præceperis, faciam. (Liber Ruth 3, 5)

  • Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. (Liber Ruth 3, 11)

  • Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? (Liber I Samuelis 10, 2)

  • Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. (Liber I Samuelis 20, 4)

  • Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 7)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. (Liber I Samuelis 28, 15)

  • Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, (Liber II Samuelis 3, 9)

  • Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me. (Liber II Samuelis 3, 13)

  • Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? (Liber II Samuelis 9, 1)

  • Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathæ, debilis pedibus. (Liber II Samuelis 9, 3)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina