Encontrados 87 resultados para: Faciat

  • Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. (Liber Genesis 28, 3)

  • Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. (Liber Genesis 43, 14)

  • Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit : (Liber Exodus 35, 10)

  • Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, (Liber Leviticus 4, 27)

  • his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. (Liber Numeri 5, 21)

  • Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. (Liber Numeri 24, 14)

  • Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. (Liber Numeri 30, 14)

  • ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile. (Liber Deuteronomii 13, 11)

  • His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. (Liber Deuteronomii 20, 8)

  • et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. (Liber Deuteronomii 26, 19)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina