Encontrados 121 resultados para: Facti

  • Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)

  • Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. (Prophetia Osee 7, 16)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)

  • Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 11)

  • quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis. (Prophetia Zachariae 11, 5)

  • Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. (Prophetia Malachiae 3, 15)

  • et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)

  • Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)

  • Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)

  • Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. (Evangelium secundum Lucam 23, 12)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina