Encontrados 193 resultados para: Fecerunt
Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis. (Prophetia Zachariae 6, 8)
Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 12)
dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 12)
Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 6)
Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 7)
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 36)
et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 4)
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 19)
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)
Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. (Evangelium secundum Lucam 9, 15)