Encontrados 108 resultados para: Fieri
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? (Evangelium secundum Lucam 18, 26)
Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? (Evangelium secundum Lucam 21, 7)
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. (Evangelium secundum Lucam 21, 28)
Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 24)
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? (Evangelium secundum Ioannem 5, 6)
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)
Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)