Encontrados 22 resultados para: Fluctus

  • Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. (Liber Isaiae 51, 15)

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. (Liber Ieremiae 5, 22)

  • Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi: (Liber Ieremiae 31, 35)

  • Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 46, 8)

  • quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ; dedit sonitum vox eorum: (Liber Ieremiae 51, 55)

  • Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. (Prophetia Ionae 2, 4)

  • et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)

  • fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. (Epistula Iudae 1, 13)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina