Encontrados 12 resultados para: Fornicati

  • Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. (Liber Exodus 34, 15)

  • et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. (Liber Leviticus 17, 7)

  • Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: (Liber Iudicum 8, 33)

  • Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)

  • et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. (Liber Psalmorum 105, 39)

  • Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. (Prophetia Osee 4, 10)

  • Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)

  • Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. (Prophetia Osee 4, 18)

  • Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)

  • cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. (Apocalypsis Ioannis 17, 2)

  • quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. (Apocalypsis Ioannis 18, 3)

  • Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: (Apocalypsis Ioannis 18, 9)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina