Encontrados 26 resultados para: Fueritis
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos, (Liber II Paralipomenon 7, 19)
Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. (Liber II Paralipomenon 30, 9)
Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos : (Liber Nehemiae 1, 8)
et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. (Liber Nehemiae 1, 9)
Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum. (Liber Psalmorum 7, 13)
Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. (Liber Ecclesiasticus 41, 12)
cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. (Liber Isaiae 1, 30)
Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. (Liber Ieremiae 3, 16)
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. (Liber Ieremiae 42, 18)
In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 2)
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 3)
Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. (Evangelium secundum Marcum 4, 24)