Encontrados 130 resultados para: Fuerunt

  • Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios. (Liber Esdrae 10, 44)

  • Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias, (Liber Nehemiae 10, 1)

  • Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. (Liber Thobis 3, 19)

  • Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum. (Liber Iob 9, 25)

  • Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. (Liber Iob 24, 13)

  • indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. (Liber Iob 36, 9)

  • Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. (Liber Iob 42, 13)

  • Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? (Liber Psalmorum 41, 4)

  • Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. (Liber Psalmorum 86, 4)

  • Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. (Liber Psalmorum 86, 6)

  • Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ; (Liber Psalmorum 105, 7)

  • Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina