Encontrados 87 resultados para: Gentem

  • Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. (Liber Genesis 12, 2)

  • Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15, 14)

  • Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)

  • cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? (Liber Genesis 18, 18)

  • Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? (Liber Genesis 20, 4)

  • Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. (Liber Genesis 21, 13)

  • Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. (Liber Genesis 21, 18)

  • Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)

  • dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. (Liber Exodus 32, 10)

  • Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc. (Liber Exodus 33, 13)

  • Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. (Liber Leviticus 18, 28)

  • Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. (Liber Numeri 14, 12)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina