Encontrados 300 resultados para: Gentes

  • atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. (Liber Deuteronomii 4, 27)

  • Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: (Liber Deuteronomii 7, 1)

  • Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: (Liber Deuteronomii 7, 7)

  • Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego: quomodo potero delere eas? (Liber Deuteronomii 7, 17)

  • Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri. (Liber Deuteronomii 8, 20)

  • disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt. (Liber Deuteronomii 11, 23)

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: (Liber Deuteronomii 12, 29)

  • cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. (Liber Deuteronomii 12, 30)

  • Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. (Liber Deuteronomii 18, 14)

  • Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus: (Liber Deuteronomii 19, 1)

  • Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terræ huic? quæ est hæc ira furoris ejus immensa? (Liber Deuteronomii 29, 24)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina