Encontrados 43 resultados para: Hinc
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. (Evangelium secundum Lucam 16, 26)
Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 3)
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 18)
Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)