Encontrados 136 resultados para: Hunc

  • Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. (Liber I Regum 5, 7)

  • In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili. (Liber I Regum 7, 37)

  • Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant. (Liber I Regum 10, 29)

  • Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis. (Liber I Regum 11, 8)

  • Dixitque Jeroboam uxori suæ : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc. (Liber I Regum 14, 2)

  • Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. (Liber II Regum 9, 27)

  • Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa. (Liber II Regum 17, 3)

  • Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare? (Liber II Paralipomenon 1, 10)

  • Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. (Liber II Paralipomenon 17, 15)

  • Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. (Liber II Paralipomenon 17, 17)

  • Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 26)

  • Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset, (Liber II Paralipomenon 34, 18)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina