Encontrados 89 resultados para: Igni

  • Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hæc non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua. (Liber Ieremiae 38, 17)

  • Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum. (Liber Ieremiae 38, 18)

  • Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni. (Liber Ieremiae 38, 23)

  • Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt. (Liber Ieremiae 39, 8)

  • et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni. (Liber Ieremiae 43, 13)

  • Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 2)

  • Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt. (Liber Ieremiae 51, 32)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt. (Liber Ieremiae 51, 58)

  • et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit: (Liber Ieremiae 52, 13)

  • in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem, et succenderunt eam igni. (Liber Baruch 1, 2)

  • Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 2)

  • et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël. (Prophetia Ezechielis 5, 4)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina