Encontrados 16 resultados para: Ignorat
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: (Liber Genesis 39, 8)
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ? (Liber I Regum 1, 11)
Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, (Liber Iudith 7, 20)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? (Liber Iob 12, 9)
Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. (Liber Iob 18, 21)
Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. (Liber Psalmorum 34, 8)
Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. (Liber Psalmorum 38, 7)
quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum. (Liber Proverbiorum 23, 7)
Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. (Liber Proverbiorum 28, 22)
Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)
quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio. (Liber Ecclesiastes 8, 7)