Encontrados 450 resultados para: Illa
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)
Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 19)
At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 25)
At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 27)
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 17)
In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)