Encontrados 681 resultados para: Illis

  • et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. (Liber Deuteronomii 30, 20)

  • Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. (Liber Iosue 1, 6)

  • Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. (Liber Iosue 8, 7)

  • Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere. (Liber Iosue 9, 19)

  • filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), (Liber Iosue 21, 10)

  • Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. (Liber Iosue 21, 43)

  • In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël. (Liber Iudicum 11, 4)

  • In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 17, 6)

  • In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. (Liber Iudicum 18, 1)

  • Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël. (Liber Iudicum 18, 31)

  • Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo. (Liber Iudicum 19, 22)

  • sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina