Encontrados 353 resultados para: Illo

  • In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. (Liber Iosue 4, 14)

  • Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. (Liber Iosue 5, 12)

  • Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens: (Liber Iosue 6, 25)

  • Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset. (Liber Iosue 9, 27)

  • In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit. (Liber Iosue 11, 21)

  • Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 9)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. (Liber Iosue 20, 6)

  • Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. (Liber Iosue 24, 25)

  • sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. (Liber Iudicum 3, 29)

  • Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël: et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)

  • Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)

  • Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: (Liber Iudicum 4, 23)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina