Encontrados 66 resultados para: Iniquitates

  • Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt. (Liber Ieremiae 36, 31)

  • Thau. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens. (Lamentationes 1, 22)

  • Mem. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. (Lamentationes 4, 13)

  • Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. (Lamentationes 5, 7)

  • Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)

  • Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud: et assumes iniquitatem eorum. (Prophetia Ezechielis 4, 4)

  • Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? (Prophetia Ezechielis 33, 10)

  • Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 18)

  • Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra. (Prophetia Ezechielis 36, 31)

  • Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis. (Prophetia Danielis 4, 24)

  • Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ; (Prophetia Danielis 8, 23)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina