Encontrados 37 resultados para: Itinere

  • Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. (Liber I Regum 18, 27)

  • Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. (Liber Thobis 5, 21)

  • dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. (Liber Thobis 10, 11)

  • Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. (Liber Thobis 11, 1)

  • ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: (Liber Proverbiorum 9, 15)

  • Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago. (Liber Proverbiorum 13, 15)

  • Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)

  • Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. (Liber Sapientiae 13, 19)

  • Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito, (Liber Ieremiae 18, 15)

  • Sade. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. (Lamentationes 4, 18)

  • Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)

  • Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. (Prophetia Ionae 3, 4)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina