Encontrados 296 resultados para: Jesu Christe
qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, (Evangelium secundum Lucam 3, 29)
dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. (Evangelium secundum Lucam 6, 11)
Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. (Evangelium secundum Lucam 7, 3)
Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. (Evangelium secundum Lucam 17, 13)
Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu: (Evangelium secundum Lucam 23, 52)