Encontrados 29 resultados para: Judith
Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis. (Liber Iudith 12, 18)
eratque Judith sola in cubiculo. (Liber Iudith 13, 3)
Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret. (Liber Iudith 13, 5)
Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio, (Liber Iudith 13, 6)
Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël. (Liber Iudith 13, 13)
dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, (Liber Iudith 13, 17)
Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. (Liber Iudith 13, 27)
Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros: (Liber Iudith 14, 1)
Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. (Liber Iudith 14, 13)
Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, (Liber Iudith 14, 15)
Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. (Liber Iudith 15, 9)
Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. (Liber Iudith 15, 14)