Encontrados 8 resultados para: Lamentum
Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant: (Liber I Maccabaeorum 1, 28)
et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. (Liber I Maccabaeorum 9, 41)
Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 10)
festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis. (Liber Ieremiae 9, 18)
Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)
et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? (Prophetia Ezechielis 26, 17)
Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: (Prophetia Ezechielis 27, 2)
Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)