Encontrados 32 resultados para: Leonis

  • Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. (Liber Psalmorum 21, 22)

  • Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. (Liber I Maccabaeorum 3, 4)

  • Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. (Liber Proverbiorum 19, 12)

  • Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)

  • Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. (Liber Ecclesiasticus 13, 23)

  • Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. (Liber Ecclesiasticus 21, 3)

  • Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. (Liber Isaiae 5, 29)

  • Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus. (Liber Isaiae 31, 4)

  • Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)

  • Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ. (Prophetia Ezechielis 10, 14)

  • Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 19)

  • Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina