Encontrados 69 resultados para: Lignum

  • Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)

  • Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)

  • Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. (Liber Ecclesiastes 11, 3)

  • Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)

  • Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ; (Liber Sapientiae 13, 11)

  • et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, (Liber Sapientiae 13, 13)

  • Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. (Liber Sapientiae 14, 1)

  • Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ; (Liber Sapientiae 14, 7)

  • et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. (Liber Ecclesiasticus 6, 3)

  • Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud ! et omnis imprudens deperiet in illo. (Liber Ecclesiasticus 31, 7)

  • Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. (Liber Isaiae 10, 15)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina