Encontrados 108 resultados para: Lingua

  • In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. (Liber Isaiae 28, 11)

  • Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)

  • Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. (Liber Isaiae 32, 4)

  • tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; (Liber Isaiae 35, 6)

  • Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum. (Liber Isaiae 36, 11)

  • Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt ; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)

  • In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. (Liber Isaiae 45, 23)

  • Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)

  • Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 8)

  • Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. (Liber Ieremiae 18, 18)

  • Daleth. Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. (Lamentationes 4, 4)

  • Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata: falsa sunt, et non possunt loqui. (Liber Baruch 6, 7)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina