Encontrados 26 resultados para: Luctum
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. (Liber Genesis 38, 12)
et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. (Liber II Samuelis 19, 2)
memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. (Liber Thobis 2, 6)
Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium. (Liber Esther 13, 17)
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. (Liber Iob 30, 31)
Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum. (Liber I Maccabaeorum 1, 42)
Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde. (Liber I Maccabaeorum 2, 39)
et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem: (Liber I Maccabaeorum 3, 51)
et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. (Liber I Maccabaeorum 9, 41)
Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. (Liber Sapientiae 19, 3)
Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: (Liber Ecclesiasticus 38, 17)